1.
Quīntus amīcum Graecum habēbat. amīcus erat Alexander. Quīntus et Alexander ad palaestram ībant, ubi rhētor Graecus erat. hic rhētor erat Theodōrus et prope palaestram habitābat.
2.
in palaestrā erat porticus longa, ubi Theodōrus iuvenēs docēbat. postquam ad hanc porticum vēnērunt, Quīntus et laexander rhētōrem audīvērunt. rhētor iuvenibus controversiam nūntiāvit: "Graecī sunt meliōrēs quam Rōmānī."
3.
Quīntus vehementer exclāmāvit, "minimē! nōs Rōmānī sumus meliōrēs quam Graecī!"
4.
Theodōrus, postquam hanc sententiam audīvit, respondit, "haec est tua sentenita. nōs tamen nōn setnentiam quaerimus, nōs argūmentum quaerimus."
5.
tum Quīntus rhētōrī et amīcīs argūmentum explicāvit. "nōs Rōmānī sumus forissimī. nōs barbārōs ferōcissimōs superāmus. nōs imperium maximum habēmus. nōs pācem servāmus. vōs Graecī semper contentiōnēs habētis. vōs semper estis turbulentī."
6.
"nōs sumus architectī. nōs viās et pontēs ubīque aedificāmus. urbs Rōma est maior quam omnēs aliae urbēs."
7.
"postrēmō nōs Rōmānī dīligenter labōrāmus. deī igitur nōbīs maximum imperium dant. vōs Graecī estis ignāvī. vōs numquam labōrātis. deī vōbīs nihil dant."
8.
postquam Quīntus hanc sententiam explicāvit, iuvenēs Pompēiānī vehementer plausērunt et eum laudāvērunt. deinde Alexander surrē§xit. iuvenēs Pompēiānī tacuērunt et Alexandrum intentē spectāvērunt.
9.
"vōs Rōmānī estis miserāndī. vōs imperium maximum habētis, sed vōs estis imitātōrēs; nōs Graecī sumus auctōrēs. vōs Graecās statuās spectātis, vōs Graecōs librōs, Graecōs rhētōrēs audītis. vōs Rōmānī estis rīdiculī, quod estis Graeciōrēs quam nōs Graecī."
10.
iuvenēs, postquam Alexander sententiam explicāvit, rīsērunt. tum Theodōrus nūntiāvit, "Alexander victor est. argūmentum optimaum explicāvit."