| 1. |
duo rētiariī et duo murmillēs ārēnam intrāvērunt. postquam gladiātōrēs spectātōrēs salūtāvērunt, tuba sonuit. tum gladiātōrēs pugnam commīsērunt. murmillōnēs Pompāiānōs valdē dēlectābant, quod saepe victōrēs erant. |
|
| 2. |
Pompēiānī igitur murmillōnēs incitābant. sed rētiāriī, quod erant expedītī, murmillōnēs facile ēvītāvērunt. |
|
| 3. |
"rētiāriī nōn pugnant! rētiāriī sunt ignāvī!" clāmāvērunt Pompēiānī. Nucerīnī tamen respondērunt, "rētiāriī sunt callidī! rētiāriī murmillōnēs dēcipiunt!" |
|
| 4. |
murmillōnēs rētiāriōs frūstrā ad pugnam prōvocāvērunt. tum murmillō clāmāvit, "ūnus murmillō facile duōs rētiāriōs superat!" |
|
| 5. |
Pompēiānī plausērunt. tum murmillō rētiāriōs statim petīvit. murmillō et rētiāriī ferōciter pugnāvērunt. rētiāriī tandem murmillōnem graviter vulnerāvērunt. tum rētiāriī alterum murmillōnem petīvērunt. hic murmillō fortiter pugnāvit, sed rētiāriī eum quoque superāvērunt. |
|
| 6. |
Pompeiani, quod irati erant, murmillones vituperabant; misionem tamen postulaban, quod murmillones fortes erant. Nucerini mortem postulabant. omnes spectatores tacebant et Regulum intente spectabant. |
|
| 7. |
Regulus, quod Nucerini mortem postulabant, pollicem vertit. Pompeiani erant irati, et vehementer clamabant. retiarii tamen, postquam Regulus signum dedit, murmillones interfecerunt. |
|