Stage 7
Translation
Translate the sentences in the space provided. Click the question mark to see the model answer.
1. Rēgulus erat senātor Rōmānus. in vīllā magnificā habitābat. vīllā erat prope Nūceriam. Nūcerīnī et Pompēiānī erant inimīcī. Nūcerīnī, quod amphitheātrum nōn habēbant, saepe ad amphitheātrum Popmpēiānum veniēbant; saepe erant turbulentī.
2. Rēgulus ōlim spectāculum splendidum in amphitheātrō ēdidit, quod diem natālem celebrābat. multī Nūcerīnī igitur ad urbe vēnērunt. cīvēs Pompēiānī erant īrātī, quod Nūcerīnī viās complēbant. omnēs tamen ad forum contendērunt, ubi nūntiī stābant.
3. nūntiī spectāculum optimum nūntiābant: "gladiātōrēs adsunt! vīgintī gladiātōrēs hodiē pugnant! rētiāriī adsunt! murmillōnēs adsunt! bēstiāriī bēstiās ferōcēs agitant!"
4. Nūcerīnī, postquam nūntiōs audīvērunt, ad amphitheātrum quam celerrimē contendērunt. Pompēiānī quoque ad amphitheātrum festīnāvērunt. hī Pompēiānī Nūcerīnōs et Rēgulum vituperābant, quod Nūcerīnī erant turbulentī.
5. omnēs vehementer clāmābant. cīvēs, tamen, postquam amphitheātrum intrāvērunt, tacuērunt. prīmam pugnam exspectābant.