to Latin I A  Bishop Seabury Academy to Latin I A/B

STAGE 13: Vocabulary Exercise #2
 

Vocabulary

Translate the underlined words into English in the space provided.

 

 


1.

postrīdiē Salvius fundum īnspicere voluit. Vārica igitur eum per fundum dūxit. vīlicus dominō agrōs et segetem ostendit.

 
 

 

 


2.

"seges est optima, domine," inquit Vārica. "servī multum frūmentum in horreum iam intūlērunt."

 
 

 

 




3.

Salvius: "ubi sunt ārātōrēs et magister? nōnne Cervīx arātōribus praeest?"

 
 
 
 

 

 

4.

Salvius respondit, "quid dīxistī? Cervīx aeger est? ego servum aegrum retinēre nōlō!"

 

 

 




5.

"sed Cervīx perītissimus est," exclāmāvit vīlicus. "Cervīx sōlus rem rūsticam cūrāre potest."

 
 
 
 

 

 


6.

"tacē!" inquit Salvius. "eum vendere volō." simulatque hoc dīxit, duōs servōs vīdit. servī ad horreum festīnābant. "quid faciunt servī?" rogāvit Salvius.

 
 

 

 

7.

"hī servī arātōribus cibum ferunt, domine. placetne tibi?" respondit Vārica.

 

 

 

8.

"mihi nōn placet!" inquit Salvius. "ego servīs ignāvīs nūllum cibum dō."

 

 

 

9.

tum dominus et vīlicus ad horreum prōcessērunt. Salvius tamen duo aedificia vīdit. ūnum aedificium erat sēmirutum. "quid est hoc aedificium?" inquit Salvius.

 

 

 



10.

Vārica: "ubi servī horreum aedificābant, domine, rēs dīra accidit. taurus, animal ferōx, impetum in hoc aedificium fēcit. mūrōs dēlēvit et servōs terruit.

 
 
 

 

 


11.

"quis taurum dūcēbat?" inquit Salvius. "quis fuit neglegēns?"